SEGUIERUS Petrus

SEGUIERUS Petrus
SEGUIERUS Petrus
vide ibi. Est autem Seguier, nomen illustris in Gallia Familiae, quae quinque habuit ramos: Primus desiit in Luisa Maria Seguier, Marchion. d'O (filia Petri Dn. de Sorel, Marchion. d'O, defuncti A. C. 1638. et Margaretae de la Guestle Marchion. d'O) quae nupta Ludovico Carolo Marchioni d' Albert Duci de Luynes, eius familiae successionem attulit, mater ex eo Caroli Honorati d' Albert Marchion. d' Albert Du cis de Cheu ureuse, quae sibi Ioannam Mariam Colbertam iunxit. Secundus est Dominorum de Dracy et L'estang la ville. Quattus Dominorum de S. Cyr. et du Plessis. Quintus Dominorum de la Verriere. Tertium clausit haud pridem Petrus Seguier Comes de Giem, Cancellarius Franciae, qui gentitus ex Ioapne Dn. Autry et Maria Tudert, iunxit sibi Magdalenam Fabry, duarum ex ea filiarum pater; Magdalenae videl. (quae primis nuptiis Caespri du Cambout, Marchioni de Coislin; alteris Aegidio March. de Laval Comiti de Bresteau elocata est) et Carolae uxoris primo Maximiliani Franc. de Bethune Ducis de Sully; exin Henrici Borbonii Ducis de Vernevil) nominis Seguier. Vide Spenerum Th. Nob. Eur. Part. 3. p. 14. 75. et in Indice.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • PETRUS Seguierus — parisiensis, Praeses Parlamenti: eruditione et prudentiâ inclitus. Pater Petri et Antonii, similiter Praesidum, avus Petri Cancellarii, ex Petro. Sammarth. elog. l. 3 …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”